- ANTIPOLIS
- I.ANTIPOLISGalliae Narbonensis urbs, in Provincia, cum portu; condita a Massiliensibus, in agro Deceatium, quem armis occupaverant, et quod Vintio capiti Nerusorum ac Deceatibus coeterisque Liguribus Capillatis eslet opposita, hôc nomine appellata est. Auctor enim est Strabo, a Phocensibus Agatham barbaris Rhodani accolis, i.e. Volcis: Taurentum, Olbiam, Antipolim et Nicaeam Salyis ac Liguribus Montanis, velut propugnacula, opposita esse ac obiecta. Oppidum Latinum Plin. l. 3. c. 4. eam vocat, Graecam quidem origine urbem, sed a Senatu Populoque Romano Latii iure dontam: quae tamen Colonia Antipolis, in nummo Titii apud Goltzium, sed falso forsitan ac supposititiô nomine vocatur. Tacito Hist. l. 2. c. 15. Antipolis Narbonensis Galliae municipium dicitur.Atqui si oppidum Latinorum fuit, aetate Plinii, principatu Vespasiani ac Titi, Colonia utique eôdem Titô Principe esle appellarique non potuit: aut si Colonia Titi Aug. iussu evaserat, paulo post, aetate Taciti, imperante Domitianô Titi fratre, aut Traianô, de Colonia Municipium vocari nec potuit nec debuit. Ab Amm. Marcellino ponitur in provinc. Viennensi, cum Aquis Sextiis et Nicaea, Stoechadibusque insul, quae loca postea provinc. Narbonensi secundae ex Viennensi detracta sunt attributa. In Notit. itaque Provinc. et civitatum Galliae, inter provinc. Narbonensis secundae civitates septem, ultima numeratur; cuius Episcopi, Agroecius Synodo Agathensi; Eutherius Concilio Aurelianensi 4. Eulebius per Septembrem missum, quinto: Optatus Concilio Parisino quarto: Optatus Matisconensi secundo: Deocarius Concilio Cabillonensi, iussa Chlodovei iun. habito, interfuêre. Dein provinciae quoque Narbonensi detracta, et provinc. Alpium Maritimarum attributa est, etc. Laudabarur olim muriâ Antipolis, ut Plin. l. 31. c. 8. et Maritial. l. 4. Epigr. 89. ac l. 13. Epigr. 103. docent: Erat illa rubra, fiebatque ex primo sauguine thynni adhuc exspirantis, sicut garum Sociorum de scombrorum fanguine. Thynnum quoque Antipolitanum commendat Martialis, uti videbimus infra et hodieque illorum capturâ urbs nobilis est. Theatrum etiam in illa fuisle, indicat vetus Inscriptio a Petro Victorio relata. Sedes olimk Episcopalis, ut vidimus, quae Graslam translata, ab Innocentio IV. ob aeris insalubritatem et frequentes piratarum incursiones. Drante schismate, inter Robertum Genev. Cardinalem, qui Clementis VII. nomine sumptô, Urbano VI. obnitebatur; prior urbem hanc nobilibus quibusdam Genuensibus oppigneravit, tradiditque, eo quod Episcopus Grassensis partibus suis non faveret. Qui contractus, licet a Concilii Basileens. patribus irritus pronuntiatus, ab Eugenio tamen confirmatus est, Vicario Apostolico in hac urbe, privatis iurisdictione Ecclesiast. Episcopis, constituto. Quae lis hodieque durat. Antibe hodie. Martial. l. 13. Epigr. 103.Antipolitani fateor sum filia thynniVide sis eundem l. 4. Epigr. 89. longitud. 29. 49. latitud. 42. 30. Urbs hodie permunita est; cum portu in Provincia. A Nicaea 3. leucis in Occasum 2. a Vincio, in meridiem, et 7. a Foro Iulii in Caeciam. In nummis ΑΝΤΙΠΟΛΙΤΩΝ occurrit apud Ioh. Marshammum Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum in Italia Coloniis.II.ANTIPOLISTranstiberina Romae regio dicta est, cuius incolae, Antipolitam. Plin. l. 3. c. 5. Antipolis, quod nunc Ianiculum; quasi ante vel contra cititatem Saturniam seu Latialem, quae nunc Roma. Hinc de thynno transtiberino Martial. l. 13. Epigr. 103.Antipolitani fateor sum filia thynni.Apud Dominicum Macrum Hierolexico in voce Esox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.